Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quomodo autem te audiat, qui ideo tibi obloquitur, eo quod salubrem tuum nolit audire sermonem, aut quomodo tibi adquiescat, qui persecutor est et uelit te sibi uindicare aut, ut Aquilas dixit uel Symmachus, ut ulciscatur et puniat in te, quod Christi hereditas ad gentes uideatur esse transfusa? longe itaque ista confusio a confusione et obprobrio peccatoris. istius enim conscientia inluminatur, qui oblitus non est dei sui, illorum confunditur, quorum ingenium caligat atque perturbat recordatio delictorum.