Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

est confusio, sed a uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. et ideo noli respondere insipienti ad insipientiam eius; esto sicut homo mutus et tacens 3t quasi non audiens uerba insultantium et obloquentium , non quo respondere non queas, sed quo respondere non debeas. omni enim rei tempus, tempus tacendi et tempus loquendi. tacendum est, quando paratum non inuenis auditorem, loquendum est, quando dominus linguam eruditionis indulget, ut sermo tuus operetur in affectibus audientium.

quomodo autem te audiat, qui ideo tibi obloquitur, eo quod salubrem tuum nolit audire sermonem, aut quomodo tibi adquiescat, qui persecutor est et uelit te sibi uindicare aut, ut Aquilas dixit uel Symmachus, ut ulciscatur et puniat in te, quod Christi hereditas ad gentes uideatur esse transfusa? longe itaque ista confusio a confusione et obprobrio peccatoris. istius enim conscientia inluminatur, qui oblitus non est dei sui, illorum confunditur, quorum ingenium caligat atque perturbat recordatio delictorum.

Et ideo bene sibi conscii dicunt: haec omnia uenerunt super nos et obliti non sumus te et inique non egimus in testamento tuo; et non recessit r etr o cor nostrum et declinasti s emitas no str as de tua t u a. uidetur uersiculus ultimus non concordare superioribus. nam quomodo declinarunt hi, quibus diuinitatis nulla obrepsit obliuio nec alicuius iniquitatis conscientia nec ulla desidia?

sed si consideres, quia iustus uix saluus fit, intellegis profecto et [*](5 Ps. 43, 17 6 *Prou. 26, 4 7 cf. Ps. 37, 14 10 cf. Eccle. 3, 7 12 cf. Esai. 50,4 16 Aquilas uel Symmachus Ps. 43, 17 22 *Ps. 43, 18-19 ) [*]( 2 incidas gi ntiles fJ phylosophos BCE 4 salutaria quisquam audiat ftav 5 facie] uoce (i 7 in-ipi nti] in insipientia cJ 8 non om. BC 9 nequeas (lav 10 enim — et tempus om. 8 loquenti fJ 12 lingue fJ 16 mndicare Bm2C(ta ant] uel ft, om. BCml aquila ABm2Cm2f}(av) symachus A 22 conscii sibi BC consii A 26 concordari DF 27 hii (t ii av 29 fit] sit fJ )

314
ipsius nonnumquam titubare uestigia et auctorem declinationis eorum deum uideri, quia ipse quoque patitur iustos saepe temptari, quo magis probentur temptationibus eruditi. quis autem est

tam fortis, ut nequaquam in temptatione moueatur, nisi dominus ei adiutor adsistat? denique conturbatus est et ipse propheta Dauid, quia dixit in sua abundantia: non mouebor in aeternum. aut quis est ille, quem locus afflictationis et terrae corruptela non moueat, cum diuina sententia neminem exceperit qui sit ab exercitio et a fatigatione terrae huius immunis, cui dictum est: maledicta terrain omnibus operibus tuis?

sp 1 n as, iJlquit, et tribulos germinabit. denique ipse Paulus, dominicae uas electionis, a maledictione ueteris sententiao absolutus domini Iesu passione tamen captiuum se duci in lege peccati \'uehementissime deplorauit nec quemquam nisi Christum a quo liberaretur inuenit, cum eumlex sui corporis et umbra mortis urgeret.