Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
haec utique confusio, etsi priuilegium non habet, habet gloriam piae confessionis. est autem et Christi confusio, sicut ipse ait: qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram patre meo qui est i n c a e 1 i s. \'bona ergo confusio; plerisque tamen huiusmodi confusio Christi amara est, hoc est non credentibus, iocunda credentibus.
Siue ergo uelis confusionem Christi intellegere in crucem eius, quae Iudaeis uidebatur esse confusio, qui insultabant ei, quasi erubesceret Christus in eo opere in quo publicam operabatur salutem, siue etiam hanc confusionem, quae ingeri uidebatur a uoce exprobrantis et obloquentis, a f acie inimici e t persequentis. erubescebat enim sic lapsum esse electum populum suum et confundebatur in eos apud patrem, quorum finis aduenerat. praesens enim erat filio pater, a quo numquam potest filius separari, et ideo audiebat dicentem Iudaeis: ecce relinquetur uobis domusuestradeserta.