Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quod uidetur in centesimo octauo psalmo aliud ad populum Iudaeorum referri, aliud ad ludam proditorem; quando pluraliter dicta , ad populum, quando singulariter, ad ludam. hic quoque possumus dicere, quando pluraliter dicta, ad sanctos, quando singulariter, ad dominum nostrum Iesum Christum referri, quia aestimari potest et pro pluribus in propheta locutus et ipse pro se, et ideo dixerit: uerecundia mea contra me est, quae dicitur ἐντροπή.