Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

illam enim non deseruit, ut reliquiae saluae fierent, nos redemit eligendo populos nationum. haec ergo electio gentium salus Iudaeis; reliquiae enim non per opera sua, sed per electionem gratiae saluae factae sunt. gratia est ergo Christi, quae et nos redemit et reliquias uiuificauit. commotio autem capitis facta est gentibus, sed ex hac commotione non mediocris mutationis Iudaei gratiam pertulerunt, quorum reliquiae saluae factae sunt.

Sequitur: tota die uerecundia mea contra me est et con f usio uultus mei op eruit me. quid est quod interdum ex persona unius, interdum ex persona plurimorum psalmus hic dicitur? namque a principio a pluribus coepit, ut est: deus, auribus nostris audiuimus et cetera quae secuntur; deinde ait: tu e ipse s ere t meus et deus meus, iterum: in te inimicos nostros uentilabimus et postea: non in arcu meo sperabo et: in deo laudabimur tota die et: