Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
illam enim non deseruit, ut reliquiae saluae fierent, nos redemit eligendo populos nationum. haec ergo electio gentium salus Iudaeis; reliquiae enim non per opera sua, sed per electionem gratiae saluae factae sunt. gratia est ergo Christi, quae et nos redemit et reliquias uiuificauit. commotio autem capitis facta est gentibus, sed ex hac commotione non mediocris mutationis Iudaei gratiam pertulerunt, quorum reliquiae saluae factae sunt.