Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
qui sedes super Cherubim, moueatur terra. quod pulchre Aquilas interpretatus est, ut jueTaoTaoiv diceret, hoc est transmutationem quae est de loco ad locum, de Iudaea ad populos nationum. quod ex ea lectione quae in euangelio est liquido poterit manifestari, quemadmodum lex mota sit, dicente scriptura: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. omnia ergo quae dicunt uobis seruate et facite, secundum opera eorum nolite facere; quae enim dicunt non faciunt. alligant autem onera grauia et imponunt super umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea mouere. omnia autem faciunt ut uideantur ab hominibus.