Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sic enim scriptum est, quia soluebat calciamentum suum et dabat proximo suo dicens: hoc erit in testimonium in Israel. et dicebat propinquus: accipe et adquire tibi tu. et soluebat calciamentum suum. dicebant etiam adstantes: det dominus uxorem quae intrat in domum tuam, sicut Rachel et sicut Lia quae aedificauerunt utraeque domum Israel et fecerunt uirtutem in Ephratha.

sed hoc ex litterae interpretatione Iudaeum ligabat; ceterum figura erat, quod Christus uenturus esset in terras, qui semen defuncti populi resuscitaret merito fratris, quia dictum est: narrabo nomen tuum fratribus meis, et: quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, uel quia euangelium defunctae legis reparationem operaretur in posteris, ui semen, quod lex non reliquerat, euangelii tenor resuscitaret.-

Non mirum ergo si caput suum praua interpretatione mouerunt, ut ipsi a se deturbarent sapientiam, suae salutis auctorem aut certe mouendo caput suum causa fierent commotionis capitis non paucis, sed populis. commotio haec capitis facta est, quandoquidem in omnem terram exiuit sonus eorum, [*]( 1 sqq.] cf. Deut. 25, 5sqq. 8 *Ruth 4, 7—8 . 11 19 Ps. 21, 23 20 Rom. 9, 5 , 28 Ps. 18, 5 ) [*]( 1 fratris B coniugi Bm2Cml 2 nullus B ei {Jav an ei dereliquisset? 3 tenebatF 7 offendisset (ia 8 soluebat] add. Uir (Jav, ras. in B 11 tu om. A soluit Bfi 12 det] add. tibi fJau 13 intret BCfta in cm. v 16 efrata A efratha B effratha CE effrata DF(a) iudei agebant (i etin mg. a 17 esset uenturus i3 18 marito fJ 22 relinquerat Fml 24 capud D 25 mouerunt (runt in ras. m2) B a] ad F 26 fieret codd. av, correxi capitis om. F ) [*]( 20* )

308
ut fieret omnis terra domini et regnum domini esset in nationibus. unde et in posterioribus dicit: dominus regnauit, irascantur populi;