Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
solutus interpretationis corporalis impedimentis. alioquin adulterium est ueris falsa miscere, pudicitia autem spiritalis, si anima tua exuta omnibus impedimentis deuiae cognitionis sine ruga accedat ad dei uerbum. ergo sicut ecclesiae caput Christus, ita et synagogae caput lex, hoc est his qui sub lege sunt, propter quos apostolus fecit se esse sub lege, cum sub lege non esset, ut eos qui sub lege sunt lucri faceret. et iterum doctor gentium factus est quasi esset ipse sine lege, ut eos qui erant sine lege adquireret Christo. pulchre autem ait, quod sine lege dei non esset et in lege Christi maneret.