Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
si autem mortua fuerit lex, hoc est legis interpretatio corporalis, tunc plebs quasi mortuo coniuge priore legitime nubet secundo uiro qui ex mortuis resurrexit. est etiam caput mulieris huius euangelium. unde quidam mystice interpretati mortificato ritu Iudaico tamquam fratri defuncti euangelio mulierem eam nubere ex lege uoluerunt, quia lex annuntiauerit euangelium. ideo prior lex uir, postea secundi uiri nuptiae, hoc est euangelii sacramenta sunt; duo enim quasi coniugia duo sunt testamenta. unum coniugium uetus est testamentum, quod morte uiri prioris solutum est.