Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ideo illis breuiati sunt dies, nobis inluminati, quoniam illis deficiebat dies, nobis appropinquabat. unde Iudaicam sanctus Dauidrefugiens caecitatem ait: ne deducas in di-s midium dierum meorum. sic enim dies domini magnus et inlustris est utique non prolixitate temporis, sed iustitiae uel gratiae claritate. ergo sunt dimidii dies quibus breuiantur impietatis caligine et squalore perfidiae, quibus occidit sol super prophetas, sicut scriptum est. namque ut iustis oritur sol iustitiae, sic occidit infidelibus.
Sed occurrit illud, quia dicit dominus: propter electos breuiabuntur dies et uidetur contrarium, nisi diligenter aduertas et superiora repetas. dicit enim dominus: tunc si quis uobis dixerit: ecce hic Christus, aut: ecce illicnolite credere;surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa
magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. et ideo, ne decipiantur electi, ammonet dominus quid sequendum sit, ut non falsorum prophetarum sermone capiamur neque nos eorum aliqua prodigiosa facta decipiant, sed tunc credamus Christum esse uenturum, cum dies pleni iustitiae coeperint refulgere. Christus enim pleno maiestatis suae lumine reuelabitur et, sicut fulgur exit ab oriente et toto lumen suum usque in occidentem orbe diffundit, sic
et filius hominis cum suis angelis ueniens inluminabit hunc mundum, ut credat omnis homo et salua fiat omnis caro. non ergo credamus antichristo, de quo dicent falsi prophetae: hic est-Christus; dies enim perfidiae erunt antichristi dies. non credamus his qui [*](3 cf. Matth. 24, 22 5 *Ps. 101, 25 9 cf. Mich. 3, 6 10 cf. Mal. 4, 2 12 Matth. 24,22 14 *Matth. 24,23—24 24 cf. Matth. 24,27 27 cf. Matth. 24, 22 28 Matth. 24, 23 ) [*]( 1 speciem a 7 prolixitatem Bml 8 breuiantur] add. dies fiav 9 sqaalorem Bml 10 oii*tur B 12 quod (i 15 hic] add. est Bm2C 16 pseudochristi et om. DF 20 admonet av 24 reuelatur « exiit B 26 totum F occidente a orbem {l 26 et] est ABml 29 perfidi p hiis DE iis av )
Cauenda ergo signa perfidiae, quibus breuiantur dies atque minuuntur. sol enim obscurabitur, stellae cadent, hoc est iusti dei; sunt enim qui fulgeant sicut stellae in caelo. cum haec uidens , crede adhuc taidare Christum; ubi enim Christus, ibi fides clarior, ubi antichristus, ibi dies dimidii. de quibus utique non quereretur Dauid propheta, si ad temporis breuitatem uideretur esse referendum, cum ipse alibi dixerit: heu me quod incolatus meus prolongatus est!
quomodo aut illum dilatum incolatum caelestem aut hunc terrenum comperendinatum doleret, qui ante poposcerat, ne in dimidium dierum suorum deduceretur, cum dierum breuitas celerandi cursus istius compendium uideretur afferre? unde colligitur et illud, quod ait: honora patrem et matrem , ut longaeuus sis super terram, quomodo intellegere debeamus. multi enim, qui honorant, cito saepe rapiuntur, ut inmatura aetate moriantur, multi etiam, qui minus deferunt parentibus suis, longaeuae fruuntur etipendiis senectutis, et nisi longaeuitatem illam uitae accipiamus aeternae, inuenitur scriptura destitui subsidio ueritatis .