Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ideo illis breuiati sunt dies, nobis inluminati, quoniam illis deficiebat dies, nobis appropinquabat. unde Iudaicam sanctus Dauidrefugiens caecitatem ait: ne deducas in di-s midium dierum meorum. sic enim dies domini magnus et inlustris est utique non prolixitate temporis, sed iustitiae uel gratiae claritate. ergo sunt dimidii dies quibus breuiantur impietatis caligine et squalore perfidiae, quibus occidit sol super prophetas, sicut scriptum est. namque ut iustis oritur sol iustitiae, sic occidit infidelibus.