Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

uestra hieme uel sabbato, hoc est non in otio, sed in negotio. ergo pigii sedebant Iudaei, quia stare non poterant qui uerae Hierusalem atria nesciebant; si enim scientes essent, illam Hierusalem requisissent. isti ergo fatigati in porta sedebant. nec solum dixit \'sedebant\', sed etiam oderant dominum in portis redarguentem. in porta enim erat qui subiturus erat sui corporis passionem, per quam migraret e terris, rediret ad caelum. in porta erat, cum diceret: ambulate dum lucem habetis.

quid est ergo: factus sum illis in parabolam, nisi quia finis legis est Christus et mors eius soluit aenigmata prophetarum eaque, quae ante Iudaeis erant incognita, cum prophetarentur, postea manifestata sunt dominicae passionis effectu ? factus est illis in parabolam, quia quasi uilem se praebuit, ingerens se illis nec refugiens eorum seditiones et perducens eos ad tempus beneplaciti sibi, ut moreretur pro omnibus hominibus, quo illius sanguine genus hominum mundaretur.

Similiter in parabola scriptum est: non alligabis os boui trituranti. soluithancparabolamapostolusdicens: numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique dicit? nam propter nos scripta sunt.

quis est qui arat nisi qui in spe arat, ut in iudicio domini metat? et ideo quasi boni agricolae, ubi propter spem [*]( 3 *PI. 68, 12-13 5 *Luc. 4, 23 8 *Matth. 24, 20 11 cf. Pa. 121, 2 13 cf. Esai. 29, 21 16 Ioh. 12, 35 17 Ps. 68, 12 18 cf. Rom. 10,4 22 cf. Ps. 68,14 25*Deut.25,4 27 *1 Cor. 9,9-10 29 cf. I Cor. 9,10 ) [*]( 1 a om. {l a Paulo] apostolo per comp. B 4 aduersum Bfiav exhercebantur Cm2 5 parabola cc 8 uide Bml 9 hyeme BCDFa uel] aut BF 11 scientes essent] scientes BCml scirent pa sciuissent v 12 requisi. uissent v 16 dum] cum a 19 quae om. fJv. 23 hominibus] omnibus (sic I bis) C 26 tituranti D 27 bobus pv 29 iudicio] iugo F 30 bone Cml )

303
inarata fuerit terra nostra continentia corporali, non carnalia, sed spiritalia seminemus, quoniam de carnalibus corruptela colligitur, de spiritalibus uita aeterna adquiritur. typus itaque et figura nobis sint gesta maiorum, typus lex scripta in cordibus nostris, ut nobis in ea quaedam futurorum figura, non ueritas sit. lex ergo quasi figura sit nobis, euangelium quasi lumen et signaculum ueritatis.

In parabola ergo dominus ostendit se Iudaeis, sed non intellexerunt parabolam, quia medicum non receperunt, qui curaret animas laborantium et omni aegritudine et inaequalitate incommoditatis absolueret. factus est etiam in parabolam, quia carnem suscepit quam crucifixerunt Iudaei, non intellegentes parabolam spiritalem.