Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique historia te doceat, quod abducti ludaei in Babyloniam, etsi propter peccata sua uidebantur esse subiecti, tamen multo meliores gentibus habebantur. peiores enim erant in circuitu eorum qui insultabant eis, cum ipsi peccatorum grauium essent mole curuati.

Primus ergo intellectus de captiuis patribus usurpandus est, quibus insultauerunt Assyrii inludentes eis in Babylonia, quibus etiam rex ille nequissimus dominabatur Nabuchodonosor. secundus intellectus ad altiora referendus, quod saeuissimus rex diabolus est. ipse est Assyrius Nabuchodonosor qui bonis insidiari solet, ut eos in peccatum trahat per carnis inlecebram.