Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

circumdederunt enim eum persecutores, quando secundum consilium uoluntatis suae subiit passionem. unde et 30 [*](6 Matth. 15, 28 7 cf. Col. 4, 3 13 cf. Ps. 43, 14 16 *Ps. 43, 15 19 cf. I Cor. 10, 11 21 cf. Hebr. 11, 26 24 cf. I Cor. 10, 18 25 *Ps. 43, 18 26 cf. Ps. 43, 19 27 cf. Ps. 43, 14 28 Ps. 21, 13 ) [*]( 1 uendicauit Bm2C(ta 2 tiri D sydonis BCF 3 caderent om. Eml credidit DF 7 hostium C 8 mistenum AD 9 cristum B 13 iis av 18 in om. A salus] add. in pa 19 pr. in om. BCfiav fort. correptionem (vovaEOtav) 23 diurno B 24 israhelitae B 27 iis av 29 persecutorei eum A )

299
alibi ait: circumdantes circumdederunt me et in nomine domini ultus sum eos. ideo melius est uiam rectam tendere, in qua facinorosi ambulare non possunt; cito cadunt, quia non in directione ambulant. unde et illi, quando uoluerunt Iesum dominum comprehendere, ubi respexit eos, ceciderunt. propter hos igitur, qui in circuitu ambulare consuerunt, angelum dominus apposuit, qui a tergo insidiantes repellat inimicos. praetendit igitur angelus domini in circuitu timentium eum et eos tuetur atque custodit; in circuitu enim impii ambulant, sicut scriptum est. uide itaque distantiam.