Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
in maliuoiam enim animam non ingreditur sapientia. si suis ergo non annuntiarunt filiis, alienis multo minus, qui declinarent subolem perfidorum. qui sunt itaque isti patres ? uide ne illi, de quibus dictum est: interroga patrem tuum, ipse tibi dicet. interrogas quando legis Paulum; uel si non legis et mouet te aliquid, in ipso require. ipse est enim bonus pater, qui potest docere et formare in nobis dominum Iesum. sicut ipse testatus est dicens: filioli mei, quosego parturio. donec formetur Christus in uobis.
ostendit tibi hos patres euangelista Iohannes, qui ait: dico uobis patres, qui cognouistis quod ab initio e s t. isti sunt patres, quorum senectus uita inmaculata est. ideo in conuentu seniorum appone digitum ori tuo,.ut audias quod tibi prosit et uitae aeternae sacramenta cognoscas, ne interstrepas insolens tiro doctoribus et qui adhuc discere debeas dicere praesumas. quid igitur isti patres annuntiauerint Core filiis, audiamus.
Opus, inquit, quod operatus es in diebus ant i qui s. qui sunt isti dies, in quibus deus magna et mirabilia 25 [*]( 1 Ps. 43, 2 4 cf. Num. 16, 32 8 *Sap. 1, 4 11 *Deut. 32, 7 15 Gal. 4,19 17 *I Ioh. 2, 13 19 cf. Sap. 4, 9 20 cf. Hiob 29, 9 24 Ps, 43, 2 ) [*]( 1 Et patres v 2 sunt isti v . patres] add. nostri v tytulus F chore AC(i(a) 3 receperant v 4 corae B chore cet. (a) 5 insurrexerunt DF 6 uorati] **asti B hausti fl 8 maleuolam av enim om. BCml 9 si om. {l sui BCmlftav ergo] add. patres BCftav annuntiauerunt fJav 10 alieni Bmlfiav decHnarunt fJav sobolfm codd. av 12 dicit 0 interrogas] interroga BO{lav 17 ioannes BE 18 cognouistis] add. eum Cm2v quod] qai Cm2v, add. est Cfiav qui — initio in ras. Cm2 19 pr. est suo loco om. BCfiv (uar. lectio TO AN &QX*IG P*0 TcW &71\' à(?mç) 21 agnoseas b 22 tyro Cab discere debeas] debeas discere BC debeas audire (J dicere] docere Bm2Cb, om. Bml 23 chore AC{l(a) 25 sint av )