Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Qui ergo uenditur, uilis et sine pretio est, quasi qui magis non sit quam qui sit. unde et Aquilas dixit: tradidisti [*]( 2 *Esai. 50, 1 6 *I Petr. 1,18—19 8 cf. I Petr. 1, 19 12 I Cor. 7, 23 17 cf. I Cor. 1, 30 20 *Ps. 104, 17 26 *Gen. 49, 22 27 *Deut. 33, 17 28 cf. I Reg. 2,10 31 Aquilas et Symmachus Ps. 43, 13 ) [*]( 5 peccatis pa, cf. p. 294, 6 6 ait] add. pretio empti estis av, cf. lin. 12 7 precio Aml 8 quis BCDFav 12 filius Fml 16 redemat Cml 25 figura B eum B 26 zelus p 31 aquila ABm2Cm2$(av) )
Unde dictum puto: et non fuit multitudo in com m uta t ion i bus eorum, hoc est: gratis nos dispersisti per nationes. neque enim tu quicquam per commutationem acoipis, ut animam tradas hominis; nihil enim tibi gratius est animae conuersione. sed si conuerti detractat, ipsa se tradit in nihilum, ut peccato et flagitio mancipetur. ideo tu sine pretio et sine commutatione degenerem populum uendidisti. unde in posterioribus ait: non enim est illis commutatio. quare non est illis commutatio ? quia non timuerunt, inquit, deum.
Duplex autem intellectus, quare commutationem non habuerit populus erroris, quia non potest homo argento uel auro uel possessionibus redimere animam suam. quam enim dabit commutationem animae suae, cum illa tempor.alia uel caduca sint, anima autem permaneat uel ad praemium uel ad poenam? non fuit autem etiam illa commutatio in impiis quae est in resurrectione, de qua dicit apostolus: