Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
denique Petrus ecclesiae praeponitur, postquam temptatus a diabolo est. ideoque ante significat dominus, quid sit illud, quod postea eum pastorem elegit dominici gregis. nam hic dixit: tu autem conuersus confirma fratres tuos. conuersus est ergo sanctus apostolus Petrus ad bonam frugem et uentilatus est sicut triticum, ut esset ipse cum sanctis domini unus panis, qui nobis esset alimentum. dum enim Petri actus legimus, Petri praecepta cognoscimus, fit nobis uitae aeternae et salutis alimentum.