Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Ceterum quod ait: uentilasti nos, etsi uerbo distat, sensu congruit. sicut enim illi qui dispersi sunt probati, ita etiam qui uentilati sunt ad probationem peruenire meruerunt. sicut enim triticum uentilatur et a paleis separatur et mundum est, si autem uentilatum non fuerit mundum esse non poterit, sed extat paleis concretum atque permixtum, ita etiam homo, nisi temptationibus fuerit uentilatus, fragilia quaeque uel paleas a se non potest separare.
unde etiam ad Petrum dictum est: Simon, ecce satanas expostulauit ut uentilet uos sicut [*]( 4 cf. Ps. 18. 6 9 Ps. 18, 7 11 cf. Ex. 19, 3. 34, 2 14 *Ioh. 3, 13 17 *Hier. 23, 24 20 Aquila. et Symmachus Ps. 43, 12 27 *Luc. 22,31—32 ) [*]( 3 eorum BCfi 4 gigas Amzpav percurrit aa 5 esse iam Fml 6 ut om. BCml isti] usu a 11 uix post montis tr. fia . syna C synae {l Sinae av 12 ortatus ACm2 oratus BCml 19 sunt Ca 21 probati] add. sunt Bm2Cv 23 triticum] add. si Bpav ali. et om. Bav, eras. E 24 sed extat Cm2v sed est aA sed est (del.) sed estat B sed estat Cml sed est fla 25 permistum v homo nisi] homini si DEmlF 26 non fuerit Fm2 uelut B ueluti au 27 symon a 28 sathanas aDF ) [*]( 19* )