Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Ceterum quod ait: uentilasti nos, etsi uerbo distat, sensu congruit. sicut enim illi qui dispersi sunt probati, ita etiam qui uentilati sunt ad probationem peruenire meruerunt. sicut enim triticum uentilatur et a paleis separatur et mundum est, si autem uentilatum non fuerit mundum esse non poterit, sed extat paleis concretum atque permixtum, ita etiam homo, nisi temptationibus fuerit uentilatus, fragilia quaeque uel paleas a se non potest separare.