Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
audi ergo, quomodo disseminatio fuerit de caeli summo ad caeli summum: a summo, inquit, caelo egressio eius et occursus cius usque ad summum eius. cui homini hoc possit attribui ? Moyses uix in uerticem Sina montis ascendit et hoc quia uocatus a domino est et hortatus est uoce caelesti.
a summo caelo quis descenderet nisi Christus, qui et cum descendit in terras manebat in caelo ? nemo enim ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelis. uides ergo, quia et cum descenderet et ascenderet ipse erat et manebat in caelo. ipse enim dixit: caelum et terram. ego compleo, dicit dominus; ipse est qui est in caelo. haec de dispersione satis dicta sint.
Ceterum quod ait: uentilasti nos, etsi uerbo distat, sensu congruit. sicut enim illi qui dispersi sunt probati, ita etiam qui uentilati sunt ad probationem peruenire meruerunt. sicut enim triticum uentilatur et a paleis separatur et mundum est, si autem uentilatum non fuerit mundum esse non poterit, sed extat paleis concretum atque permixtum, ita etiam homo, nisi temptationibus fuerit uentilatus, fragilia quaeque uel paleas a se non potest separare.