Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

si homo in terra natus est, ab imo, non a summo coepit. si ista [*](3 supra] cap. 34 4 cf. Ioh. 12, 24-25 8 *loh. 15, 16 12 Gen. 17, 8 . cf. Gal. 3,16 13 cf. Phil. 3, 21 19 *Ps. 146, 2 25 *Deut. 30, 4 ) [*]( 1 sancti apostoli ftav 3 ut] et Bm] in om. BCfiav 5 ut om. DF fructum om. BCml 11 dominus] add. iesus christus BC (v) sicut om. C 12 habraam A habraham B abraam F 13 se cadere fiav 16 figurati] add. ita ergo B{l 17 gentibus ABCml ex gentibus Cm2 18 iste {l istae av 20 hyerusalem B iherusalem CF ierusalem DE 22 orreis C inueherentur мdd. av, eorrexi; ef. p. 291, 3 23 in om. Bml 25 tua om. A )

291
te mouent atque perturbant, redi ad superiora istius sancti prophetae et audi, quis ille sit tantus, qui huiusmodi in terris segetes fecundauit, ut fructus earum ad caelestia receptacula perueniret. est autem ille sponsus, qui quasi gigans percucurrit hanc uiam totam inuiam aliis, sibi peruiam; et ex illo coepit peruia iam esse mOItalibus, ita tamen, ut isti ascenderent, solus tamen ille ipse ante descenderet, ut postea sancti eius mererentur ascendere.

audi ergo, quomodo disseminatio fuerit de caeli summo ad caeli summum: a summo, inquit, caelo egressio eius et occursus cius usque ad summum eius. cui homini hoc possit attribui ? Moyses uix in uerticem Sina montis ascendit et hoc quia uocatus a domino est et hortatus est uoce caelesti.

a summo caelo quis descenderet nisi Christus, qui et cum descendit in terras manebat in caelo ? nemo enim ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelis. uides ergo, quia et cum descenderet et ascenderet ipse erat et manebat in caelo. ipse enim dixit: caelum et terram. ego compleo, dicit dominus; ipse est qui est in caelo. haec de dispersione satis dicta sint.

Ceterum quod ait: uentilasti nos, etsi uerbo distat, sensu congruit. sicut enim illi qui dispersi sunt probati, ita etiam qui uentilati sunt ad probationem peruenire meruerunt. sicut enim triticum uentilatur et a paleis separatur et mundum est, si autem uentilatum non fuerit mundum esse non poterit, sed extat paleis concretum atque permixtum, ita etiam homo, nisi temptationibus fuerit uentilatus, fragilia quaeque uel paleas a se non potest separare.

unde etiam ad Petrum dictum est: Simon, ecce satanas expostulauit ut uentilet uos sicut [*]( 4 cf. Ps. 18. 6 9 Ps. 18, 7 11 cf. Ex. 19, 3. 34, 2 14 *Ioh. 3, 13 17 *Hier. 23, 24 20 Aquila. et Symmachus Ps. 43, 12 27 *Luc. 22,31—32 ) [*]( 3 eorum BCfi 4 gigas Amzpav percurrit aa 5 esse iam Fml 6 ut om. BCml isti] usu a 11 uix post montis tr. fia . syna C synae {l Sinae av 12 ortatus ACm2 oratus BCml 19 sunt Ca 21 probati] add. sunt Bm2Cv 23 triticum] add. si Bpav ali. et om. Bav, eras. E 24 sed extat Cm2v sed est aA sed est (del.) sed estat B sed estat Cml sed est fla 25 permistum v homo nisi] homini si DEmlF 26 non fuerit Fm2 uelut B ueluti au 27 symon a 28 sathanas aDF ) [*]( 19* )

292
triticum; ego autem rogaui patrem meum, ut non deficiat fides t u a. uide quid dicit et intellege: uentilatur Petrus; ut Christum negare cogatur. incidit temptationes, quaedam locutus est quasi plena palearum, sed locutus est uerbo, ut fundatior esset affectu.

denique fleuit et paleas suas lauit et illis temptationibus meruit, ut pro se Christus interueniret. quanto maius est patrocinium quam perturbationis illius temptamentum! et ideo plus quam passus est adquisiuit; adquisiuit enim Christum sibi patrocinantem. cogitur autem aduersarius sanctos domini ad sua damna temptare; dum enim temptat, meliores reddit, ut qui temptatur possit et alios instituere, qui sibi ipse inualidus uidebatur.