Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
si homo in terra natus est, ab imo, non a summo coepit. si ista [*](3 supra] cap. 34 4 cf. Ioh. 12, 24-25 8 *loh. 15, 16 12 Gen. 17, 8 . cf. Gal. 3,16 13 cf. Phil. 3, 21 19 *Ps. 146, 2 25 *Deut. 30, 4 ) [*]( 1 sancti apostoli ftav 3 ut] et Bm] in om. BCfiav 5 ut om. DF fructum om. BCml 11 dominus] add. iesus christus BC (v) sicut om. C 12 habraam A habraham B abraam F 13 se cadere fiav 16 figurati] add. ita ergo B{l 17 gentibus ABCml ex gentibus Cm2 18 iste {l istae av 20 hyerusalem B iherusalem CF ierusalem DE 22 orreis C inueherentur мdd. av, eorrexi; ef. p. 291, 3 23 in om. Bml 25 tua om. A )
audi ergo, quomodo disseminatio fuerit de caeli summo ad caeli summum: a summo, inquit, caelo egressio eius et occursus cius usque ad summum eius. cui homini hoc possit attribui ? Moyses uix in uerticem Sina montis ascendit et hoc quia uocatus a domino est et hortatus est uoce caelesti.
a summo caelo quis descenderet nisi Christus, qui et cum descendit in terras manebat in caelo ? nemo enim ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelis. uides ergo, quia et cum descenderet et ascenderet ipse erat et manebat in caelo. ipse enim dixit: caelum et terram. ego compleo, dicit dominus; ipse est qui est in caelo. haec de dispersione satis dicta sint.