Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Et ut scias, quia haec omnia propter nos facta sunt, ex quo ille descendit, ex illo sanctus ait: nos omnes unus panis sumus. non ergo timeamus, quia facti sumus oues escarum. sicut enim domini caro et sanguis ipsius nos redemit, ita etiam Petrus pro ecclesia multa tolerauit; multa etiam sanctus apostolus Paulus et ceteri apostoli pertulerunt, cum caederentur uirgis, cum lapidarentur, cum in carcerem truderentur.