Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
potest etiam, qui nouissimus est, corde prior esse, si ea quae in caelo sunt consideret et non quae in terris. audi, quia nouissimus in saeculo inter primos sit apud Christum: puto quia deus nos apostolos nouissimos ostendit sicut morti destinatos, ut spectaculum simus huic mundo et angelis et hominibus. nouissimum se dixit et idem tamen quod primus esset ostendit, cum dicit: nostra autem conuersatio in caelis est.