Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sunt tamen qui retio positi obliuiscuntur superiorum et ad priora se extendunt, ut ad brauium ualeant peruenire. et Petro dicitur: uade retro me, satana, ut melius prouocetur, et in numeris prior est qui post Christum est. ideo ergo \'prae inimicis\', quia illi nos affhgunt et illi insectantur, retrorsum nos esse uoluisti, ut extendamus nos ad superiora, ut semper ante nos attendamus, persequentes inimicos nostros et eorum locum transire cupientes.

Denique Theodotion sic habet quomodo Septuaginta uiri, hoc est quomodo iste nersup expositus est. Aquilas habet: auertisti nos retro ab affligente, Symmachus: ordinasti nos nouissimos ab omni aduersario. contraria nobis quae sunt nisi uoluptaria istius saeculi et plena deliciarum atque lasciuiae et quae sunt incentiua luxuriae? uxor Loth decepta est, quia post se habebat luxuriam Sodomitanorum et eius regionis inlecebras. unde decepta est ? quia post se respexit.

et tu ergo ne ad inimicos tuos respicias, posuit te deus nouissimum in saeculo; uel: qui humilitate se ultimum facit, non conuertitur retro, sed semper ante respicit. ut scias autem, qui sint inimici tui, audi dicentem: audi, Israel; quid est quod in terra es inimicorum? pollutus es in mortuis. quis tamen tam inimicus et hostis tuus quam princeps istius mundi et eius socii, qui persecuti sunt usque ad crucem dominum Iesum, eius potentiam nescientes? si enim cognouissent, [*](3 cf. Marc. 9, 49 5 d. Phil. 3, 13-14 7 Marc. 8, 33 11 cf, Ps. 17, 38 13 Theodotion Ps. 43, 11 14 Aquilas et Symmachus Ps. 43, 11 18 cf. Gen. 19, 26 24 *Bar. 3, 9-10 26 cf. Ioh. 16, 11 28 *I Cor. 2, 8 ) [*]( 1 sed ex se Bm2 2 resoluitur Eml 3 sequuntur bis ABav, pr. C, alt. sequntur C 7 sathana uDF innumeris coni. ţt, exhibet F 13 sic Thoodotion fJav 14 aquila AGfJ (av) 17 uolnptaria a uoluntaria codd. uoluptu- Aria v 18 et om. fJ uxor Loth (Lot av) om. cc, illa suppl. Bm2C 19 luxuriem BOfJ sodomitaruiji Bml 20 regionis (religi mis DF) oius BCfiav 22 uertitur ft 23 sunt DF 24 est om. Bmlfi 25 in] cura v )

287
numquam dominum maiestatis crucifixissent.

ergo tu, etsi nouissimus es, noli inimicos tuos sequi, sed sequere dominum Iesum et crucem eius leua et insiste uestigiis eius. qui enim Christum sequitur , post se non respicit, id est ad luxurias atque inlecebras peccatorum, et ideo. potest dicere cum sanctis: non recessit retro cor nostrum. unde intellegitur, quod et is, qui ante inimicos suos est, corde fit nouissimus atque postremus, si ad illos respiciat et carnalibus potius quam spiritalibus affectu mentis intendat.