Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Substituit etiam uersiculum isium: auertisti nos retrorsum prae inimicis nostris. non est bene qui retrorsum auertitur, quia nemo mittens manum in aratrum respiciens retro habilis est regno d e i. denique uxor Loth, quia retro respexit, ad uerticem montis, [*]( 10 *Ps. 21, 2 cf. Matth. 27, 46 11 *Ioh. 16, 32 15 cf. Luc. 4, 13 17 cf. Ioh. 13, 2 23 Ioh. 14, 10 cf. Ioh. 16, 32 25 *Ps. 43, 11 27 *Luc. 9, 62 29 cf. Gen. 19, 26 ) [*]( 1 assiriorum ADP 6 correptos F 9 affectu pa dominus] deus B, om. C 10 respice] add. in v 11 quod] quo BC dominus sit DE (nonF) 16 ad tempus eras. B hoc — usque om. B 19 deo suo fiav 21 cuius] add. sicut s. I. Am2 23 solum se BCfiav 25 sustituit E 26 prae ex p** C 26 est om. fJ 29 Lot av )
sunt tamen qui retio positi obliuiscuntur superiorum et ad priora se extendunt, ut ad brauium ualeant peruenire. et Petro dicitur: uade retro me, satana, ut melius prouocetur, et in numeris prior est qui post Christum est. ideo ergo \'prae inimicis\', quia illi nos affhgunt et illi insectantur, retrorsum nos esse uoluisti, ut extendamus nos ad superiora, ut semper ante nos attendamus, persequentes inimicos nostros et eorum locum transire cupientes.
Denique Theodotion sic habet quomodo Septuaginta uiri, hoc est quomodo iste nersup expositus est. Aquilas habet: auertisti nos retro ab affligente, Symmachus: ordinasti nos nouissimos ab omni aduersario. contraria nobis quae sunt nisi uoluptaria istius saeculi et plena deliciarum atque lasciuiae et quae sunt incentiua luxuriae? uxor Loth decepta est, quia post se habebat luxuriam Sodomitanorum et eius regionis inlecebras. unde decepta est ? quia post se respexit.