Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quem enim diligit deus corripit. seuera quidem in corripiendo, sed dulcis in corrigendo est disciplina, ne fluitemus et uagemur errantes, sed recipiamur a Christo; disciplina enim non examinata uagatur, ut scriptum est. sed pro conuersatione hic posuit disciplinam. tamen sicut sapientia, ita et disciplina: et perfecta et inperfecta eodem nomine nuncupatur;