Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
suae ludibriis te relinquunt et a te recedunt et a piueceptis tuis deuii sunt. denique alibi habes scriptum: adulteros autem iudicat deus disperdens eos a se, hoc est: alienando abs te perdidisti eos. ergo qui se a domino separat, ipse a domino separatur et qui non cognoscit dominum, a domino non cognoscitur et qui ignorat, ignoratur, sicut ipse dominus dixit: discedite a me omn.es operarii iniquitatis. nescio ucs, non enim scire dignatur iniustitiae ministros et iniquitatis auctores. peccator ergo non repellitur, quia ipse se repellit. hoc igitur genere dicit: nunc autem reppulisti et confudisti nos.