Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et obliti non sint dominum deum suum et inique non egerint in testamentum eius et cetera quae secuntur. unde etiam apostolus sanctus inteipretatur et dicit, quod eo usque non reppulerit plebem [*]( 4 cf. I Cor. 1, 31 6 Aquilas et Symmachus Ps. 43, 9 14 Ps. 33, 2 17 Hiob 1, 21 19 *Ps. 43,10 21 Ps. 93, 14 26 cf. Ps. 43, 18 ) [*]( 5 laudabituf] add. et fJav in tem pore (in tem in ras.) D 6 aquila AOfJ av) 7 simmachus A ymnum BC dicimus « 9 pr. siue] si Bml seu Bm2 ymnum C uerum (sic) B : alt. seu BC diuine Fml 12 aceruitate Bml 13 in hymno fJa, add. cantans Bm2C dei Bmlfi dicendo um. BCfi 19 repulisti CDFav 20 egredieris AB (teste b) C 22 repulisti BCftav 23 haec (5av cui] qui B que F quae a 24 enumerent Bm2fi 27 testamento a sequuntur BEav sequntur C 28 repulerit fJav dominus plebem suam fJ )

281
suam dominus, ut posuerit eum loquentem: tota die expandi manus meas ad plebem non credentem et contradicentem. cuius sermonis auctoritate subnixus ait: dico igitur: numquid reppulit deus hereditatem suam? absit; nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, tribuBeniamin. non reppulit deus plebem suam quam praesciuit. sed potest hoc loco dici, quoniam ideo non reppulit plebem, quia reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt.

et uidetur in paucis non reppulisse quidem populum, tamen, etsi non totum populum, sed ex eo plurimos reppulisse. unde addidit ponendo responsum dei, quod non solum in paucis seruauerit plebem, sed etiam septem milia uirorum sibi reliquerit, qui non curuauerunt genua ante Baal. uerum fuerit hoc dictum ab apostolo secundum euangelium, quoniam dominus transierat ad gentes, responsi autem diuini tempus referatur ad zelum adhuc fidei feruentem, quando etiam prophetarum gratia redundabat populo Iudaeorum. unde si Heliae tempore negauit dominus a se plebem repulsam, multo ma;is tempore Dauid uel filiorum Core, quo adhuc fides electi populi praenitebat.

Tamen [ ut et ipsum sanctum Dauid interrogemus, (ut), quomodo dominus plebem suam non reppulerit, colligamus. nam cum sit deus appropinquans, non elonginquans: sicut habet scriptura ueteris testamenti, utique qui appropiat non repellit. est enim misericordiae diuinae, ut nulli causa sit mortis et omnes putet esse redimendos. sed uide ne ille repellatur, qui se elongat a [*](1 *Rom. 10, 21 4 *Rom. 11, 1-2 8 Rom. 11, 5 11 cf. Rom. 11, 4 23 cf. Hier. 23,23 ) [*](1 loquentem eum BCftav 4 repulit DFav 5 israhelita DF 6 Abraham] add. de Cm2(iav repulit fiav 8 repulit Da.v plebem] add. suam Bm2 10 repulisse DFav tametsi Bav 11 repulisse ftav 12 quot A quo BCml 13 plebem — reliquerit om. a curauerunt Cml 16 adhuc om. B 18 helye DF Eliae vase om. F 1.9 chorae A chore Cm2(t(a) 21 ut post interrogemus transtuli 22 repulerit Dav cum legamus A 23 appropriansB appropians fJa 24 appropriat B, add. sic appropiat Bm2C non repellit — 25 diuinae om. a 26 illi C reppellatur A repellantur C, add. de quibus dicitur in ras. C elongant BC a domino — fag. 282,1 quoniam om. A a domino — pag. 282,1 elongant om. B )

282
domino, sicut dicit Dauid: quoniam ecce qui se elongant a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. quid est \'abs te fornicantur\' ? quia turpitudinis

suae ludibriis te relinquunt et a te recedunt et a piueceptis tuis deuii sunt. denique alibi habes scriptum: adulteros autem iudicat deus disperdens eos a se, hoc est: alienando abs te perdidisti eos. ergo qui se a domino separat, ipse a domino separatur et qui non cognoscit dominum, a domino non cognoscitur et qui ignorat, ignoratur, sicut ipse dominus dixit: discedite a me omn.es operarii iniquitatis. nescio ucs, non enim scire dignatur iniustitiae ministros et iniquitatis auctores. peccator ergo non repellitur, quia ipse se repellit. hoc igitur genere dicit: nunc autem reppulisti et confudisti nos.