Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
denique cognoscens [*]( 2 *Gen. 49, 23 3 cf. Gen. 49, 25 7 Ps. 117, 26 . 27 9 I Tim. 6,15 11 cf. Ps. 97,6 12 cf. Num. 10,10 13 *Ps. 80, 4 16 Ps. 71, 7 17 cf. Ps. 43,6 19 *Ps. 43, 6 26 *Ex. 3, 13 ) [*]( 1 sed misit fl misit a reperiret CFmZav 4 generauit] s. scr. uel genuit Fm2 5 super] supra av 8 dominus deus Bft 9 dominantium dominus B dominantium in his] nationum dominus eorum fJ 10 in his] dominus eorum a 11 cornuae ACml 13 sicut] add. et v in initio BCv initium (om. in) {i 14 est scriptum Bm2C est om. BmlDF 15 consueuerant Cm2(iav est ecclesia (i est om. BCml 16 habundantia AC abundatia B 17 ergo] add. cornn Cv 20 quid Bfiav uniuscuiusque Bfi 22 quid A1?JZ potest et Fml 24 proprium fJav de eo om. fi 25 non om. BCml )
gelio esse spiritalibus uestigiis proterendos, ut uiam nostram impedire non possint, quae ducit ad secreta paradisi. habemus ergo in nobis studium diuinae cognitionis, habemus dei uerbum, quod est nomen patris. haec uere proprietas dei, quia pater Christi est, et ideo in nomine patris uenit qui uenit ut patris faceret uoluntatem. et ideo ait: in nomine patris ueni et non me suscepistis; si alius uenerit in nomine suo, i 11 um suscipietis, significans Iudaeos in antichristum credituros, qui in Christum credere noluerunt. ergo qui in Christum credit, non in arcu suo nec gladio suo sperat, sed in nomine eius spem uictoriae locat.
Et ideo ait: non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non s aluabitf me, etsi in arcu sperandum est, sed in dei arcu quem posuit in nube, ut a diluuio genus humanum timere desineret. isto arcu nos protegit, quo arcu et iaculatur sagittas, quibus percutiat inimicos et aduersarios nostros.
Unde et ait: liberasti enim nos ex affligentibus nos et eos qui o derunt nos confudisti; in deo laudabimur tota die et in nomine tuo confit itebimur in saecula l a. audi quomodo nos liberet, quia [*](2 Ex. 3, 14 6 Aquilas et Symmachus Ps. 43, 6 8 cf. LuCo 10,19 13 cf. Ioh. 4, 34 14 *Ioh. 5, 43 20 Ps. 43, 7 22 cf. Gen. 9, 13 24 cf. Ps. 17,15 26 *Ps. 43,8—9 ) [*]( 3 qui] quia av 4 uident AC 5 non defuisse {l 6 aquila codd. (av) 7 simmachus A symachus DE symmacus F tibi DF 9 scripturalibus Eml spiritualibus Em2 uel 3F 15 meo BmlD 18 nec] add. in {lav 21 saluauit BCml etsi scripsi sed si codd. av 22 est bis C sed] et BCmlfi, om. av dei] add. certe av areu] add. sperandum est av 24 pr. et om. BO{l )
sic igitur libeiamur, dum confunduntur inimicae et aduersariae potestates uel sapientia carnis istius retunsa caelestibus imperatis in suis criminibus erubescit et flagitiorum suorum pudore confunditur: adulter in libidinis suae flammis et uaesani amoris incendio, auarus in inmodicae cupiditatis ardore, qui aliena rapiendo, quo plura inuaserit, eo maiora desiderat, ebriosus in temulentia, facinorosus in scelere.
qui et hic confunduntur grauissime, sed multo amplius confundentur, cum uiderint sanctos domini resurgentes et euangelicum illud impleri, quod ait dominus: multi dormientium in terrae monumentis resurgent, isti in uitam aeternam et hi in obprobrium et perpetuam confusionem.