Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sapientia est quae sensu scaturit, disciplina in habitudinem quandam naturae coalita forma uirtutum et mentis confirmata sententia scientiae disciplinis. intellegere quoque obscurum sermonem atque dictionum prudentiam et aenigmata Prouerbiorum scriptura nos docuit, cuius auctoritate colligimus has prudentiae principales esse uirtutes, eo quod sapientia semper quasi mater fecunda parturiat, disciplina quasi seuerior magistra distringat, intellectus quasi diligens quaesitor inueniat et ueram iustitiam iudiciumque rimetur.