Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Unde pulchre ait scriptura: tauri decus eius. sicut enim taurus ducit armentum, ita Christus plebem gentium duxit ad ecclesiam, induxit ad pascua, ut posset dicere: in locum pascuae, ibi me conlocauit; Super aquam refectionis constituit me. huius tauri decorem pro captu nostrae fragilitatis armenta secuta sunt praecedentem, ut uitam adipiscerentur aeternam. mugiuit hic taurus et mors refugit.