Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
dominus, quia redemit seruulos suos, deus, quia non solum resurrexit, sed etiam ipse se suscitauit. mandauit autem salutes Iacob, quia in singulis oraculis salus est, in singulis quoque salus est mansionibus , salus in ministeriis angelorum qui ad protectionem hcminum deputantur. ex mandato ergo dei salus homini, non ex sua operatione confertur. deus enim maluit, ut salus homini fide potius quam operibus quaereretur, ne quis gloriaretur in suis factis et peccatum incurreret. qui autem gloriatur in domino, fructum pietatis adquirit et iactantiae crimen euadit.