Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

qui ergo participes Christi sunt, ab eo placendi gratiam conSecuntur. et pulchre ait: complacuit tibi in illis, ut distantia uideatur iure seruata. recte enim deus in filio complacet, quia aequalis est patri nec in ullo decolor inuenitur , quia complacet diuinae iure naturae et unitate substantiae. et recte complacet in filio pater, quia pater honorificatur in filio sicut in patre filius. in nobis autem deo complacuit, quia nobis ipse donauit, ut ei placere possimus. pie autem et hoc homini specialiter donatum, non arrogantius usurpatum scriptura nos docuit.