Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ideo nec Moyses eos induxit, ne legis hoc aestimetur esse, sed gratiae; lex enim merita examinat, gratia fidem spectat. unde praeclare apostolus fidem patrum secutus ait: sed neque qui plantat est quicquam neque qui rigat, sed qui dat incrementum deus. non enim Iesus Naue, quia induxit neque quia plantauit eos, sed deus, qui incrementum populo dedit, habet gloriae principatum.