Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Unde pulchre tibi apostolus dicit: sed regnauit mors ab Adam usque ad Moyse . quid est Moyses nisi lex, quoniam ipse interpres est legis ? finis autem legis Christus Iesus. regnauit ergo peccatum in hoc mundo et in peccato mors saeua atque intolerabilis quaedam poena peccati. docuit quidem nos Moyses leuare ad dominum manus, pii cultus jnstituens disciplinam.