Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et ideo, si quis ad huiusmodi medicum confugerit, prius necesse est patrimonium suum omne consumat quam profectum sanitatis accipiat, sicut illa mulier in euangelio, quae per duodecim annos fluentem sanguinem corporalium uoluptatum statuere non potuit, nisi posteaquam confugit ad Christum. intellexit enim, quod nemo perfectus medicus nisi qui descendisset e caelo, de quo cognouerat dictum: misit uerbum suum et sanauit [*](8 *Ioh. 6, 69-70 16 cf. Ps. 9,15 24 cf. Luc. 8,43—44 28 Ps. 106,20 ) [*](1 legem C deiecit BCml 2 deiecit Cml urgueri A 3 legem tiv 4 ♦ethee AC cetteae B cethei fJ Ethaeae a in dicione] indicio BfJa 5 desistata Bml E 6 amorreus codd. Amorrhaeus v 12 se om. b uel separatur om. {la, cj. cap. 26 sub tin. sed cet.] sensus imperfeclus et obscurus; ui* detur intellegendum: \'cognoscit Christum\' uel \'potest esse cum Christo\' uel, ut . Maurini putant: \'fideles separat a Christo\' 13 amorreorum coda. Amorrhaeo- rum v disputatio] add. eiusmodi a phylosophiam BC 17 cineus ACfi 18 cinezeus fJ cenezeus eel. (v) 20 rafim A raphim BC 23 necesse est prius u 26 sistere a 27 e] de fJ )

268
eos, et aduertit de ipso dictum: ecce dedi uerba b a mea in os tuum et constitui te hodie super gentes et regna, eradicare et destruere et perdere 4et dedificare et plantare. nam licet frequentet deus locutus sit in prophetis, in quo tamen expressius quam suo locutus in filio est, qui uirtutem omnem exprimens patris ait: mea doctrina non est mea sed eius qui me misit? non ergo Hieremias, qui tempore captiuitatis suscepit exilium, sed dominus Iesus suis uerbis eradicauit ex intimis pectoribus uitia gentilium, perfidiam nationum et uersutarum cogitationum praua commenta destruxit atque omnia uestigia iniquitatis aboleuit. deinde infudit postea fidem et continentiae disciplinam, ne tamquam in uase corrupto confusione uitiorum coacescerent sacramenta uirtutum.

Unde pulchre tibi apostolus dicit: sed regnauit mors ab Adam usque ad Moyse . quid est Moyses nisi lex, quoniam ipse interpres est legis ? finis autem legis Christus Iesus. regnauit ergo peccatum in hoc mundo et in peccato mors saeua atque intolerabilis quaedam poena peccati. docuit quidem nos Moyses leuare ad dominum manus, pii cultus jnstituens disciplinam.

docuit quemadmodum Amalec uersutilocus uinceretur, ut mores nostros et opera leuaremus ad Christum; sic destrui posse perfidiam; sin uero deiceremus animam, inclinaremus affectum et a continentiae studio auerteremusingeniumut persuasid nos uana superaietnullum