Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sed neque uersuta Amorraeorum disputatio, quae per philosophiam nonnullos a ueritate transducit, neque Iebusaeorum turpis abiectio, quae se subicit atque substernit cursum currentibus saecularem, qui non potest esse perpetuus, sed in portis deficit mortis, de quibus exaltatum Dauid propheta se gaudet, neque Cinaeus, qui per suam pecuniam possidetur sicut insatiabili auarus affectu, neque Cenezaeus, qui putat in diuitiis possessionem esse perpetuam et uanam spem constituit in caducis atque inani opinione se iactat, neque Raphaim, qui profitetur aliis se ferre medicinam, cum uulnera sua curare non possit.