Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Audi pugnantem apostolum Paulum aduersus gentem Chananaeorum: uideo, inquit, 1 eg e m carnis meae repugnantem legi mentis meae et captiuantem [*](1 *Ps. 43, 3 5 cf. Gen. 13,15 10 cf. Ps. 43, 4 29 *Rom. 7, 23 ) [*]( 1 disperdit B 5 habrahe ECFml 6 tempore Bml 8 quae om. a 16 uicerat (uincerat Fml) (i 17 misteria AC chananei AEF ethei a cethei fl Ethaei et in mg. Cethaei a amorrei codd. Amorrhaei v 18 ferezei eodd. ceteri] cerethei {J Cerethaei v 19 sed] add. et BmciCv 20 obprobrii Bml 22 ut] et Bml bibat (l 24 pqgnauit] pugnat a 29 inquit] add. aliam (l carnis meae] in mEmbris meis fl, cf. cap. 55 )
sed neque uersuta Amorraeorum disputatio, quae per philosophiam nonnullos a ueritate transducit, neque Iebusaeorum turpis abiectio, quae se subicit atque substernit cursum currentibus saecularem, qui non potest esse perpetuus, sed in portis deficit mortis, de quibus exaltatum Dauid propheta se gaudet, neque Cinaeus, qui per suam pecuniam possidetur sicut insatiabili auarus affectu, neque Cenezaeus, qui putat in diuitiis possessionem esse perpetuam et uanam spem constituit in caducis atque inani opinione se iactat, neque Raphaim, qui profitetur aliis se ferre medicinam, cum uulnera sua curare non possit.