Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
certemus ergo usque ad finem, ut euacuatis omnibus, quae aduersum Iesum et domini uoluntatem in nostro ante corpore militabant, uerae exercitiis uirtutis intenti soli deo nostro et domino seruiamus. hic enim finis, ut scriptum est: primitiae Christus, deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et uirtutem, ut mors nouissima destruatur et incipiamus deo esse subiecti regnum in nobis caeleste seruantes, ubi erat ante conluuio peccatorum.