Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
iusti enim coronabuntur, iustus autem quasi suam putat fratris aerumnam. et quis ego sum qui de illa iudicem, qua homo angelorum conciliis inseretur? ipsius domini audiamus sententiam: ueniet, inquit, hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient uocem filii hominis et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem uitae, qui mala fecerunt in resurrectionem iudicii. iudicabuntur ergo qui male egerunt et ideo mala dies et aspera ab ipso iudice nuncupatur, ut scias, quia ipse nobis compatitur in euangelio qui compassus est in prophetis.
Sed etiam sic possumus accipere in die mala, est in tempore malo; mundus enim in malo positus est et ideo mali dies istius mundi et abundat diei malitia sua. non mediocre est, ut hic liberemur ab insidiis peccatoris. qui fuerit hic liber a crimine, ibi erit liber a poena et seueritatem iudicii subire non poterit.