Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Sed forte dicas: \'quomodo diues in paupertate Christus?\' etsi meum ingenium deficiat, tamen non deficiunt diuinarum subsidia lectionum, cum dixerit apostolus: quoniam dominus Iesus pauper factus est, cum diues esset, ut uos eius inopia ditaremini. quae ergo ista paupertas quae diuites facit ? consideremus eam, intendamus in ipsum uenerabile sacramentum. quid purius potest eo esse atque simplicius?
non taurino quisquam perfunditur sanguine, ut sacra dicuntur habere gentilium, non hircorum atque arietum cruore peccator [*](1 cf. II Cor. 8, 9 9 cf. Col. 2, 9 14 *Ps. 108,16 (17) 23 *II Cor. 8, 9 ) [*]( 2 pauperam B 3 exubias B excubias [t 5 religati codd. integi (-u- (Jv) mento BCmlfiav 6 septa codd. v muniebant DFv 11 prosequere Cm2 14 ipso F non om. A 15 pauperem] inopem Ap (Uulg.) 16 pr. in om. DFa alt. intellege] add. ergo v alt. in cm. AECmlfia 17 .18 in om. fta 18 ut uulnera — 19 mortem eius om. a 19 utrumque in om. fia 21 christi Bfi 22 meum] mihi flav 23 dixerat Cml 27 prius A 29 hyrcorum BCDF )