Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

hic et intus et foris gaudet, sed ille adhuc in certamine, iste in remissione, quia redemptionem animae suae se meruisse cognouerat. qui psallit, in laetitia est, qui luctatur, in sollicitudine. uerum et Paulus sciebat psallere, sed adhuc se processibus reseruabat, cum foret plenius comprobatus, ut psalleret. et ideo dixit: orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.

Et quia geminum psallendi officium demonstrauit, geminam quoque uocem esse scriptura edocuit propheta dicente: uoce mea ad dominum clamaui et uox mea ad deum, et intendit mihi. quid est \'mea\'? potuit enim dicere: \'clamaui ad dominum\'. sed quae nostra est uox nisi ista quae melior est, quae nescit erraie? nam ex multiloquio peccatum incurrimus et uitare non possumus.