Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

in exilium relegati, ipso quoque nudati corporis tegumento, quod antea uirtutum saepta munibant, postea delicta nudarunt. si ergo egenus et pauper in carne, utique egenus et pauper in carnis istius passione. non ergo in diuitiis suis, sed in nostra passus est paupertate. ideoque non plenitudo diuinitatis quae in illo corporaliter habitat, ut scriptura testatur, sed caro passa est. hoc intellege, hoc persequere, id tene, ne dicatur tibi: