Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Pulchre autem quinque libri et unum psalterium, quoniam quinque sensibus homo exterior uiuificatur et rursus quinque spiritalibus sensibus ille absconditus cordis homo noster consummatur interior, qui solus ante deum locuples Petri apostoli testimonio repperitur. qui habet, inquit, aures audiendi audiat. habes unum sensum.
et sicut sunt qui oculos habent et non uident, ita sunt qui oculis non uidentibus plus uidere creduntur. unde et prophetae dicebantur \'uidentes\', etiam qui oculis non uiderent. bonus etiam ille odor de quo apostolus dixit: bonus odor Christi sumus deo, unde et Iob dusit: et spiritus diuinus qui est in naribus meis. idem ergo odor Christi et spiritus sancti est deo, quia unus odor est trinitatis. est et interior cibus, de quo dixit dominus: meus cibus est ut