Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
amen dico uobis. maior autem uis est, ubi repetitus est sermo, quod in libro euangelii secundum Iohannem frequentius inuenimus, quia ipse maxime de caelestibus et profundis mysteriis est locutus, sicut scriptum est: amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire inregnum dei, et alibi: amen amen dico uobis, si quid petieritis a patre in nomine meo dabit uobis. abundant duo exempla; reliqua uero, si quis quaerit, inueniet.