Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

I et uidetur Hebraeus quidem sermo mutatus, sed idem sensus expressus. sicut enim, cum sacerdos benedicit, populus respondet amen\', confirmans benedictionem sibi quam plebi sacerdos a domino deprecatur, ita in psalmo responsum est \'fiat> fiat\' quasi \'amen, amen\'. amen autem confirmationis uerbum euidenter ostenditur in euangelio, ubi dominus confirmans sermonem suum dicit:

amen dico uobis. maior autem uis est, ubi repetitus est sermo, quod in libro euangelii secundum Iohannem frequentius inuenimus, quia ipse maxime de caelestibus et profundis mysteriis est locutus, sicut scriptum est: amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire inregnum dei, et alibi: amen amen dico uobis, si quid petieritis a patre in nomine meo dabit uobis. abundant duo exempla; reliqua uero, si quis quaerit, inueniet.