Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ficationes habet, ut sit interdum imperantis, interdum precantis, interdum confirmantis aliquid. imperantis est, cum superior inferiori statuit quid faciendum sit uel sequendum. precantis est sicut illud: fiat uoluntas tua; non enim deo quis imperat, sed precem fundit. confirmantis est, cum benedicit propheta uel sacerdos uel sanctus aliquis et populus respondet: \'fiat, fiat\'. hic ergo magis confirmatio mihi uidetur benedictionis quam oratio uel deprecatio, maxime quia repetitio ipsius facta sermonis est.