Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
hodie te genui in quo lucem inmaculatae prolis agnosco. heri mihi et hodie ipse es et in saeculum. nox in te nulla est, quia totus es dies. bene confirmatus in conspectu patris dicitur in aeternum, quia apud patrem semper est et uere in conspectu eius, cuius splendor est gloriae et imago substantiae. sed quemadmodum complacet in filio pater, ita et filius benedicit patrem; pater enim honorificat filium et filius honorificat patrem.
Benedictus, inquit, dominus deus Israel, hoc est populi deum uidentis, qui et dominum suum et deum 30 credit, asaeculo et in saeculum ; fiat, fiat. in [*]( 1 ci. I Petro 2,22. Ioh. 1, 47 3 *Ps. 40, 13—14 6 *Ps. 138,13 12 Ps. 2,7 15 ct II Cor. 5, 21 19 cf. Matth. 3,17 21 cf. Hebr. 13, 8 24 cf. 1 Cor. 11, 7 26 cf. Ioh. 17,1 28 *Ps. 40, 14 ) [*]( 3 ubi dicit om. B 6 corruptione pa 8 illius av 11 a om. a quo] qui CmZ in] ad fl terris CmI 16 omnia AC 16 maledktum — es om.DF 19 quo] add. mihi Bm2 20 in omnibus patris pav te om. {l 21 es et] eat ABCml et Cml in om. AmlBCml 23 qui fia aput C 30 credidit Cml )